PRÆPARATIO AD MISSAM

Orationes pro opportunitate sacerdotis facienda

Ne reminiscaris

Ant. Ne reminiscaris Domine delicta nostra, vel parentum nostrorum: neque vindictam sumas de peccatis nostris. (T.P. Alleluia.)

PSALMUS LXXXIII

Quam dilécta tabernácula tua, Dómine virtútum: * concupíscit, et déficit ánima mea in átria Dómini.
Cor meum, et caro mea * exsultavérunt in Deum vivum.
Étenim passer invénit sibi domum: * et turtur nidum sibi, ubi ponat pullos suos.
Altária tua, Dómine virtútum: * Rex meus, et Deus meus.
Beáti, qui hábitant in domo tua, Dómine: * in sǽcula sæculórum laudábunt te.
Beátus vir, cuius est auxílium abs te: * ascensiónes in corde suo dispósuit, in valle lacrimárum in loco, quem pósuit.
Étenim benedictiónem dabit legislátor, ibunt de virtúte in virtútem: * vidébitur Deus deórum in Sion.
Dómine, Deus virtútum, exáudi oratiónem meam: * áuribus pércipe, Deus Iacob.
Protéctor noster, áspice, Deus: * et réspice in fáciem Christi tui:
Quia mélior est dies una in átriis tuis, * super míllia.
Elégi abiéctus esse in domo Dei mei: * magis quam habitáre in tabernáculis peccatórum.
Quia misericórdiam, et veritátem díligit Deus: * grátiam et glóriam dabit Dóminus.
Non privábit bonis eos, qui ámbulant in innocéntia: * Dómine virtútum, beátus homo, qui sperat in te.
Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.

PSALMUS LXXXIV

Benedixísti, Dómine, terram tuam: * avertísti captivitátem Iacob.
Remisísti iniquitátem plebis tuæ: * operuísti ómnia peccáta eórum.
Mitigásti omnem iram tuam: * avertísti ab ira indignatiónis tuæ.
Convérte nos, Deus, salutáris noster: * et avérte iram tuam a nobis.
Numquid in ætérnum irascéris nobis? * aut exténdes iram tuam a generatióne in generatiónem?
Deus, tu convérsus vivificábis nos: * et plebs tua lætábitur in te.
Osténde nobis, Dómine, misericórdiam tuam: * et salutáre tuum da nobis.
Audiam quid loquátur in me Dóminus Deus: * quóniam loquétur pacem in plebem suam.
Et super sanctos suos: * et in eos, qui convertúntur ad cor.
Verúmtamen prope timéntes eum salutáre ipsíus: * ut inhábitet glória in terra nostra.
Misericórdia, et véritas obviavérunt sibi: * iustítia, et pax osculátæ sunt.
Véritas de terra orta est: * et iustítia de cælo prospéxit.
Étenim Dóminus dabit benignitátem: * et terra nostra dabit fructum suum.
Iustítia ante eum ambulábit: * et ponet in via gressus suos.
Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.

PSALMUS LXXXV

Inclína, Dómine, aurem tuam, et exáudi me: * quóniam inops, et pauper sum ego.
Custódi ánimam meam, quóniam sanctus sum: * salvum fac servum tuum, Deus meus, sperántem in te.
Miserére mei, Dómine, quóniam ad te clamávi tota die: * lætífica ánimam servi tui, quóniam ad te, Dómine, ánimam meam levávi.
Quóniam tu, Dómine, suávis, et mitis: * et multæ misericórdiæ ómnibus invocántibus te.
Áuribus pércipe, Dómine, oratiónem meam: * et inténde voci deprecatiónis meæ.
In die tribulatiónis meæ clamávi ad te: * quia exaudísti me.
Non est símilis tui in diis, Dómine: * et non est secúndum ópera tua.
Omnes gentes quascúmque fecísti, vénient, et adorábunt coram te, Dómine: * et glorificábunt nomen tuum.
Quóniam magnus es tu, et fáciens mirabília: * tu es Deus solus.
Deduc me, Dómine, in via tua, et ingrédiar in veritáte tua: * lætétur cor meum ut tímeat nomen tuum.
Confitébor tibi, Dómine, Deus meus, in toto corde meo, * et glorificábo nomen tuum in ætérnum:
Quia misericórdia tua magna est super me: * et eruísti ánimam meam ex inférno inferióri.
Deus, iníqui insurrexérunt super me, et synagóga poténtium quæsiérunt ánimam meam: * et non proposuérunt te in conspéctu suo.
Et tu, Dómine, Deus miserátor et miséricors, * pátiens, et multæ misericórdiæ, et verax,
Réspice in me, et miserére mei, * da impérium tuum púero tuo: et salvum fac fílium ancíllæ tuæ.
Fac mecum signum in bonum, ut vídeant qui odérunt me, et confundántur: * quóniam tu, Dómine, adiuvísti me, et consolátus es me.
Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.

PSALMUS CXV

Crédidi, propter quod locútus sum: * ego autem humiliátus sum nimis.
Ego dixi in excéssu meo: * Omnis homo mendax.
Quid retríbuam Dómino, * pro ómnibus, quæ retríbuit mihi?
Cálicem salutáris accípiam: * et nomen Dómini invocábo.
Vota mea Dómino reddam coram omni pópulo eius: * pretiósa in conspéctu Dómini mors sanctórum eius:
O Dómine, quia ego servus tuus: * ego servus tuus, et fílius ancíllæ tuæ.
Dirupísti víncula mea: * tibi sacrificábo hóstiam laudis, et nomen Dómini invocábo.
Vota mea Dómino reddam in conspéctu omnis pópuli eius: * in átriis domus Dómini, in médio tui, Ierúsalem.
Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.

PSALMUS CXXIX

De profundis clamávi ad te, Dómine: * Dómine, exáudi vocem meam:
Fiant aures tuæ intendéntes, * in vocem deprecatiónis meæ.
Si iniquitátes observáveris, Dómine: * Dómine, quis sustinébit?
Quia apud te propitiátio est: * et propter legem tuam sustínui te, Dómine.
Sustínuit ánima mea in verbo eius: * sperávit ánima mea in Dómino.
A custódia matutína usque ad noctem: * speret Israël in Dómino.
Quia apud Dóminum misericórdia: * et copiósa apud eum redémptio.
Et ipse rédimet Israël, * ex ómnibus iniquitátibus eius.
Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. Ne reminiscaris Domine delicta nostra, vel parentum nostrorum: neque vindictam sumas de peccatis nostris. (T.P. Alleluia.)

Ne reminiscaris

Kyrie eleison. Christe eleison. Kyrie eleison.

Pater noster, qui es in cælis, sanctificétur nomen tuum: advéniat regnum tuum: fiat volúntas tua, sicut in cælo et in terra. Panem nostrum quotidiánum da nobis hódie: et dimítte nobis débita nostra, sicut et nos dimíttimus debitóribus nostris:

℣. Et ne nos indúcas in tentatiónem:
℞. Sed líbera nos a malo. Amen.

℣. Ego dixi, Domine miserere mei.
℞. Sana animam meam, quia peccavi tibi.

℣. Convertere Domine aliquantulum.
℞. Et deprecare super servos tuos.

℣. Fiat misericordia tua Domine super nos.
℞. Quemadmodum speravimus in te.

℣. Sacerdotes tui induantur iustitiam.
℞. Et sancti tui exsultent.

℣. Ab occultis meis munda me Domine.
℞. Et ab alienis parce servo tuo.

℣. Domine exaudi orationem meam.
℞. Et clamor meus ad te veniat.

(℣. Dominus vobiscum.
℞. Et cum spiritu tuo.)

Oremus:
AURES tuae pietatis, mitissime Deus inclina precibus nostris, et gratia Sancti Spiritus illumina cor nostrum: ut tuis mysteriis digne ministrare, teque aeterna caritate diligere mereamur.
DEUS, cui omne cor patet, et omnis voluntas loquitur, et quem nullum latet secretum, purifica per infusionem Sancti Spiritus cogitationes cordis nostri: ut te perfecte diligere, et digne laudare mereamur.
URE igne Sancti Spiritus renes nostros et cor nostrum Domine: ut tibi casto corpore serviamus, et mundo corde placeamus.
MENTES nostras, quaesumus Domine, Paraclitus, qui a te procedit, illuminet: et inducat in omnem, sicut tuus promisit Filius, veritatem.
ADSIT nobis, quaesumus Domine, virtus Spiritus Sancti: quae et corda nostra clementer expurget, et ab omnibus tueatur adversis.
DEUS, qui corda fidelium Sancti Spiritus illustratione docuisti: da nobis in eodem Spiritu recta sapere, et de eius semper consolatione gaudere.
CONSCIENTIAS nostras, quaesumus Domine, visitando purifica: ut veniens Dominus noster Iesus Christus Filius tuus, paratam sibi in nobis inveniat mansionem. Qui tecum vivit et regnat in unitate Spiritus Sancti Deus, per omnia saecula saeculorum.
℞. AMEN.

Oratio Sacerdotis ante Missam
singulis hebdomadæ diebus distributæ

Dom - II - III - IV - V - VI - Sab - prosili

Die Dominica
SUMME SACERDOS et vere Póntifex, Jesu Christe, qui te obtulísti Deo Patri hóstiam puram et immaculátam in ara Crucis pro nobis míseris et peccatóribus, et qui dedísti nobis Carnem tuam ad manducándum et Sánguinem tuum ad bibéndum, et posuísti mystérium istud in virtúte Spíritus Sancti tui, dicens: Hæc quotiescúmque fecéritis, in mei memóriam faciétis: rogo per eúndem Sánguinem tuum, magnum salútis nostræ prétium, rogo per hanc miram et ineffábilem caritátem, qua nos míseros et indígnos sic amáre dignátus es, ut laváres nos a peccátis nostris in Sánguine tuo. Doce me servum tuum indígnum, quem inter cétera dona tua étiam ad offícium sacerdotále vocáre dignátus es, nullis meis méritis, sed sola dignatióne misericórdiæ tuæ; doce me, quæso, per Spíritum Sanctum tuum, tantum tractáre mystérium ea reveréntia et honóre, ea devotióne et timóre, quibus opórtet et decet. Fac me per grátiam tuam semper illud de tanto mystério crédere et intellégere, sentíre et fírmiter tenére, dícere et cogitáre, quod tibi placet et expédit ánimæ meæ. Intret Spíritus tuus bonus in cor meum, qui sonet ibi sine sono, et sine strépitu verbórum loquátur omnem veritátem. Profúnda quippe sunt nimis, et sacro tecta velámine. Propter magnam cleméntiam tuam concéde mihi Missárum sollémnia mundo corde et pura mente celebráre. Libera cor meum ab immúndis et nefándis, vanis et nóxiis cogitatiónibus. Muni me beatórum Angelórum pia et fida custódia ac tutéla fortíssima, ut hostes ómnium bonórum confúsi discédant. Per virtútem tanti mystérii et per manum sancti Angeli tui, repélle a me et a cunctis servis tuis duríssimum spíritum supérbiæ et cenodóxiæ, invídiæ et blasphémiæ, fornicatiónis et immundítiæ, dubietátis et diffidéntiæ. Confundántur, qui nos persequúntur, péreant illi, qui nos pérdere festínant.

Feria II
Rex vírginum et amátor castitátis et intégritatis, cœlésti rore benedictiónis tuæ exstíngue in córpore meo fómitem ardéntis libídinis, ut máneat in me tenor castitátis córporis et ánimæ. Mortífica in membris meis carnis stímulos omnésque libidinósas commotiónes, et da mihi veram et perpétuam castitátem cum céteris donis tuis, quæ tibi placent in veritáte: ut sacrifícium laudis casto córpore et mundo corde váleam tibi offérre. Quanta enim cordis contritióne et lacrimárum fonte, quanta reveréntia et tremóre, quanta córporis castitáte et ánimæ puritáte istud divínum et cœléste sacrifícium est celebrándum, ubi Caro tua in veritáte súmitur, ubi Sanguis tuus in veritáte bíbitur, ubi ima summis, terréna divínis jungúntur, ubi adest sanctórum Angelórum præséntia, ubi ut es sacrifícium et sacérdos mirabíliter et ineffabíliter constitútus!

Feria III
Quis digne hoc sacrifícium celebráre póterit, nisi tu, Deus omnípotens, offeréntem féceris dignum? Scio, Dómine, et vere scio, et idípsum pietáti tuæ confíteor, quia non sum dignus accédere ad tantum mystérium propter nímia peccáta mea et infinítas neglegéntias meas. Sed scio, et veráciter ex toto corde meo credo et ore confíteor, quia tu potes me fácere dignum, qui solus potes fácere mundum de immúndo concéptum sémine, et de peccatóribus justos et sanctos. Per hanc omnipoténtiam tuam te rogo, Deus meus, ut concédas mihi peccatóri hoc sacrifícium celebráre cum timore et tremóre, cum cordis puritáte et lacrimárum fonte, cum lætítia spiritáli et cœlésti gáudio. Séntiat mens mea dulcédinem beatíssimæ præséntiæ tuæ, et excúbias sanctórum Angelórum tuórum in circúitu meo.

Feria IV
Ego enim, Dómine, memor venerándæ passiónis tuæ, accédo ad altáre tuum, licet peccátor, ut ófferam tibi sacrifícium, quod tu instituísti et offérri præcepísti in commemoratiónem tui, pro salúte nostra. Súscipe illud, quæso, summe Deus, pro Ecclésia sancta tua et pro populo, quem acquisivísti Sánguine tuo. Et quóniam me peccatórum inter te et eúndem pópulum tuum médium esse voluísti, licet in me áliquod boni óperis testimónium non agnóscas, offícium saltem dispensatiónis créditæ non recúses; nec per me indígnum eórum salútis péreat prétium, pro quibus víctima salutáris dignátus es esse et redémptio. Prófero étiam, Dómine (si dignéris propítius intuéri), tribulatiónes plébium, perícula populórum, captivórum gémitus, misérias orphanórum, necéssitates peregrinórum, inópiam debílium, desperatiónes languéntium, deféctus senum, suspíria juvenum, vota vírginum, laménta viduárum.

Feria V
Tu enim miseréris ómnium, Dómine, et nihil odísti eórum quæ fecísti. Memoráre, quæ sit nostra substántia; quia tu Pater noster es, quia tu Deus noster es, ne irascáris satis, neque multitúdinem víscerum tuórum super nos contíneas. Non enim in justificatiónibus nostris prostérnimus preces ante fáciem tuam, sed in miseratiónibus tuis multis. Aufer a nobis iniquitátes nostras, et ignem Sancti Spíritus in nobis cleménter accénde. Aufer cor lapídeum de carne nostra et da nobis cor cárneum, quod te amet, te díligat, te delectétur, te sequátur, te perfruátur. Orámus, Dómine, cleméntiam tuam, ut seréno vultu famíliam tuam, sacri tui nóminis offícia præstolántem, aspícere dignéris; et, ut nullíus sit íirritum votum, nullíus vácua postulátio, tu nobis preces súggere, quas ipse propítius audíre et exaudíre delectéris.

Feria VI
Rogámus etiam te, Dómine, sancte Pater, et pro spirítibus fidélium defunctórum, ut sit illis salus, sánitas, gáudium et refrigérium, hoc magnum pietátis sacraméntum. Dómine, Deus meus, sit illis hódie magnum et plenum convívium de te pane vivo, qui de cœlo descendísti et das vitam mundo, de tua carne sancta et benedícta, Agni videlícet immaculáti, qui tollis peccáta mundi, quæ de sancto et glorióso beátæ Vírginis Maríæ útero est assúmpta et de Spíritu Sancto concépta; ac de illo pietátis fonte, qui per lánceam mílitis ex tuo sacratíssimo látere emanávit: ut, exínde refécti et satiáti, refrigeráti et consoláti, exsúltent in laude et glória tua. Peto cleméntiam tuam, Dómine, ut descéndat super panem tibi sacrificándum plenitúdo tuæ benedictiónis, et sanctificátio tuæ divinitátis. Descéndat étiam, Dómine, illa Sancti Spíritus tui invisíbilis incomprehensibilísque majéstas, sicut quondam in patrum hóstias descendébat; qui et oblatiónes nostras Corpus et Sánguinem tuum effíciat, et me indígnum sacerdótem dóceat tantum tractáre mystérium cum cordis puritáte et lacrimárum devotióne, cum reveréntia et tremóre, ita ut plácide ac benígne suscípias sacrifícium de mánibus meis, ad salútem ómnium tam vivórum quam defunctórum.

Sabbato
Rogo étiam te, Dómine, per ipsum sacrosánctum mystérium Córporis et Sánguinis tui, quo cotídie in Ecclésia tua páscimur et potámur, ablúimur et sanctificámur, atque uníus summæ divinitátis partícipes effícimur. Da mihi virtutes tuas sanctas, quibus replétus bona consciéntia ad altáre tuum accédam, ita ut hæc cœléstia sacraménta efficiántur mihi salus et vita. Tu enim dixísti ore tuo sancto et benedícto: Panis, quem ego dabo, caro mea est pro mundi vita. Ego sum panis vivus, qui de cœlo descéndi. Si quis manducáverit ex hoc pane, vivet in ætérnum. Panis dulcíssime, sana palátum cordis mei, ut séntiam suavitátem amóris tui. Sana illud ab omni languóre, ut nullam præter te séntiam dulcédinem. Panis candidíssime, habens omne delectaméntum et omnem sapórem, qui nos semper réficis et numquam in te déficis: comédat te cor meum, et dulcédine sapóris tui repleántur víscera ánimæ meæ. Mándúcat te Angelus ore pleno: mandúcet te peregrínus homo pro módulo suo, ne defícere possit in via, tali recreátus viático. Panis sancte, panis vive, panis munde, qui descendísti de cœlo et das vitam mundo, veni in cor meum, et munda me ab omni inquinaménto carnis et spíritus. Intra in ánimam meam, sana et munda me intérius et extérius. Esto tutámen et contínua salus ánimæ et córporis mei. Repélle a me insidiántes mihi hostes: recédant procul a præséntia poténtiae tuæ, ut, foris et intus per te munítus, recto trámite ad tuum regnum pervéniam; ubi non in mystériis, sicut in hoc témpore ágitur, sed fácie ad fáciem te vidébimus, cum tradíderis regnum Deo et Patri, et eris Deus ómnia in ómnibus. Tunc enim me de te satiábis satietáte mirífica, ita ut nec esúriam nec sítiam in ætérnum: qui cum eodem Deo Patre et Spíritu Sancto vivis et regnas per omnia sǽcula sæculórum.
AMEN.

Orationes Ss. Ambrosii et Thomæ ante Missam
prosili

1. ORATIO S. AMBROSII ANTE MISSAM

AD MENSAM dulcíssimi convívii tui, pie Dómine Jesu Christe, ego peccátor de própriis meis méritis nihil præsúmens, sed de tua confídens misericórdia et bonitáte, accédere véreor et contremísco. Nam cor et corpus habeo multis criminibus maculátum, mentem et linguam non caute custoditam. Ergo, o pia Déitas, o treménda majéstas, ego miser, inter angústias deprehénsus, ad te fontem misericórdiæ recúrro, ad te festíno sanándus, sub tuam protectiónem fúgio; et, quem Júdicem sustinére néqueo, Salvatórem habere suspíro. Tibi, Dómine, plagas meas osténdo, tibi verecúndiam meam détego. Scio peccáta mea multa et magna, pro quibus tímeo; spero in misericórdias tuas, quarum non est númerus. Réspice ergo in me óculis misericórdiæ tuæ, Dómine Jesu Christe, Rex ætérne, Deus et homo, crucifíxus propter hóminem. Exáudi me sperántem in te: miserére mei pleni misériis et peccátis, tui qui fontem miseratiónis numquam manáre cessábis. Salve, salutáris víctima, pro me et omni humáno génere in patíbulo Crucis oblata. Salve, nóbilis et pretióse Sanguis, de vulnéribus crucifíxi Dómini mei Jesu Christi prófluens, et peccáta totius mundi ábluens. Recordáre, Dómine, creatúræ tuæ, quam tuo Sánguine redemísti. Pǽnitet me peccásse, cúpio emendáre quod feci. Aufer ergo a me, clementíssime Pater, omnes iniquitátes et peccáta mea; ut, purificátus mente et córpore, digne degustáre mérear Sancta sanctórum. Et concéde, ut hæc sancta prælibátio Córporis et Sánguinis tui, quam ego indígnus súmere inténdo, sit peccatórum meórum remíssio, sit delictórum perfécta purgátio,sit túrpium cogitatiónum effugátio ac bonórum sénsuum regenerátio, operúmque tibi placéntium salúbris efficácia, ánimæ quoque et córporis contra inimicórum meórum insídias firmíssima tuítio.
AMEN.

2. ORATIO S. THOMÆ AQUINATIS

OMNIPOTENS sempitérne Deus, ecce, accedo ad sacraméntum unigéniti Fílii tui, Dómini nostri Jesu Christi; accédo tamquam infírmus ad médicum vitæ, immúndus ad fontem misericórdiæ, cæcus ad lumen claritátis ætérnæ, pauper et egénus ad Dóminum cœli et terræ. Rogo ergo imménsæ largitátis tuæ abundántiam, quaténus meam curáre dignéris infirmitátem, laváre fœditátem, illumináre cæcitátem, ditáre paupertátem, vestire nuditátem; ut panem Angelórum, Regem regum et Dóminum dominántium, tanta suscípiam reveréntia et humilitáte, tanta contritióne et devotióne, tanta puritáte et fide, tali propósito et intentióne, sicut expédit salúti ánimæ meæ. Da mihi, quæso, Domínici Córporis et Sánguinis non solum suscípere sacraméntum, sed étiam rem et virtútem sacraménti. O mitíssime Deus, da mihi Corpus unigéniti Fílii tui, Dómini nostri Jesu Christi, quod traxit de Vírgine María, sic suscípere, ut córpori suo mýstico mérear incorporári, et inter ejus membra connumerári. O amantíssime Pater, concéde mihi diléctum Fílium tuum, quem nunc velátum in via suscípere propóno, reveláta tandem fácie perpétuo contemplári: Qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.
AMEN.

ORATIO AD B. MARIAM VIRG. ANTE MISSAM
prosili

O MATER pietátis et misericórdiæ, beatíssima Virgo María, ego miser et indígnus peccátor ad te confúgio toto corde et afféctu; et precor pietátem tuam, ut, sicut dulcíssimo Fílio tuo in Cruce pendénti astítisti, ita et mihi, mísero peccatóri, et sacerdótibus ómnibus, hic et in tota sancta Ecclésia hódie offeréntibus, cleménter assístere dignéris, ut, tua grátia adjúti, dignam et acceptábilem hóstiam in conspéctu summæ et indivíduæ Trinitátis offérre valeámus.
AMEN.

PRECES AD S. IOSEPH

O FELICEM virum, beátum Joseph, cui datum est, Deum, quem multi reges voluérunt vidére et non vidérunt, audíre et non audiérunt, non solum vidére et audíre, sed portáre, deosculári, vestíre et custodíre!
℣. Ora pro nobis, beáte Joseph.
℞. Ut digni efficiámur promissiónibus Christi.
Orémus:
DEUS, qui dedísti nobis regále sacerdótium: præsta, quǽsumus; ut, sicut beátus Joseph unigénitum Fílium tuum, natum ex María Vírgine, suis mánibus reverénter tractáre méruit et portáre, ita nos fácias cum cordis mundítia et óperis innocéntia tuis sanctis altáribus deservíre, ut sacrosánctum Fílii tui Corpus et Sánguinem hódie digne sumámus, et in futúro sǽculo prǽmium habére mereámur ætérnum. Per eúndem Christum, Dóminum nostrum.
AMEN.

ORATIO AD OMNES ANGELOS ET SANCTOS

ANGELI, Archángeli, Throni, Dominatiónes, Principátus, Potestátes, Virtútes cœlórum, Chérubim atque Séraphim, omnes Sancti et Sanctæ Dei, præsértim Patróni mei, intercédere dignémini pro me, ut hoc sacrifícium Deo omnipoténti digne váleam offérre, ad laudem et glóriam nóminis sui et ad utilitátem meam totiúsque Ecclésiæ suæ sanctæ.
AMEN.

ORATIO AD SANCTUM IN CUIUS HONOREM MISSA CELEBRATUR

O SANCTE N., ecce, ego miser peccátor, de tuis méritis confísus, óffero nunc sacratíssimum sacraméntum Córporis et Sánguinis Dómini nostri Jesu Christi pro tuo honóre et glória. Precor te humíliter et devóte, ut pro me hódie intercédere dignéris, ut tantum sacrifícium digne et acceptabíliter offérre váleam, ut eum tecum et cum ómnibus eléctis ejus æternáliter laudáre, atque cum eo regnáre váleam: Qui vivit et regnat in sǽcula sæculórum.
AMEN.

DECLARATIO INTENTIONIS ANTE MISSAM

EGO VOLO celebráre Missam, et confícere Corpus et Sánguinem Dómini nostri Jesu Christi, juxta ritum sanctæ Románæ Ecclésiæ, ad laudem omnipoténtis Dei totiúsque Cúriæ triumphántis, ad utilitátem meam totiúsque Cúriæ militántis, pro ómnibus, qui se commendavérunt oratiónibus meis in génere et in spécie, et pro felíci statu sanctæ Románæ Ecclésiæ. AMEN.
GAUDIUM CUM PACE, emendatiónem vitæ, spátium veræ pæniténtiæ, grátiam et consolatiónem Sancti Spíritus, perseverántiam in bonis opéribus tríbuat nobis omnípotens et miséricors Dóminus.
AMEN .

ORATIONES DICENDÆ
CUM SACERDOS INDUITUR
SACERDOTALIBUS PARAMENTIS

Cum lavat manus, dicat:
Da, Dómine, virtútem mánibus meis ad abstergéndam omnem máculam; ut sine pollutióne mentis et córporis váleam tibi servíre.

Ad Amictum, dum ponitur super caput, dicat:
Impóne, Dómine, cápiti meo gáleam salútis, ad expugnándos diabólicos incúrsus.

Ad Albam, cum ea induitur:
Deálba me, Dómine, et munda cor meum; ut, in Sánguine Agni dealbátus, gáudiis pérfruar sempitérnis.

Ad Cingulum, dum se cingit:
Præcínge me, Dómine, cíngulo puritátis, et exstíngue in lumbis meis humórem libídinis; ut máneat in me virtus continéntiæ et castitátis.

Ad Manipulum, dum imponitur brachio sinistro:
Mérear, Dómine, portáre manípulum fletus et dolóris; ut cum exsultatióne recípiam mercédem labóris.

Ad Stolam, dum imponitur collo:
Redde mihi, Dómine, stolam immortalitátis, quam pérdidi in prævaricatióne primi paréntis: et, quamvis indígnus accédo ad tuum sacrum mystérium, mérear tamen gáudium sempitérnum.

Ad Tunicellam:
Túnica iucunditátis et induménto lætítiæ índuat me Dóminus.

Ad Dalmaticam:
Indue me, Dómine, induménto salútis et vestiménto lætítiæ; et dalmática iustítiæ circúmda me semper.

Ad Casulam, cum assumitur:
Dómine, qui dixísti: Jugum meum suáve est et onus meum leve: fac, ut istud portáre sic váleam, quod cónsequar tuam grátiam.
AMEN.


U I O G Dceegee.org