GRATIARUM ACTIO POST MISSAM

ORATIO POST MISSAM

Trium puerorum

Ant. Trium puerorum cantemus hymnum: quem cantabant sancti in camino ignis, benedicentes Dominum. (T.P. Alleluia.)

CANTICUM TRIUM PUERORUM

Benedícite, ómnia ópera Dómini, Dómino: * laudáte et superexaltáte eum in sǽcula.
Benedícite, Ángeli Dómini, Dómino: * benedícite, cæli, Dómino.
Benedícite, aquæ omnes, quæ super cælos sunt, Dómino: * benedícite, omnes virtútes Dómini, Dómino.
Benedícite, sol et luna, Dómino: * benedícite, stellæ cæli, Dómino.
Benedícite, omnis imber et ros, Dómino: * benedícite, omnes spíritus Dei, Dómino.
Benedícite, ignis et æstus, Dómino: * benedícite, frigus et æstus, Dómino.
Benedícite, rores et pruína, Dómino: * benedícite, gelu et frigus, Dómino.
Benedícite, glácies et nives, Dómino: * benedícite, noctes et dies, Dómino.
Benedícite, lux et ténebræ, Dómino: * benedícite, fúlgura et nubes, Dómino.
Benedícat terra Dóminum: * laudet et superexáltet eum in sǽcula.
Benedícite, montes et colles, Dómino: * benedícite, univérsa germinántia in terra, Dómino.
Benedícite, fontes, Dómino: * benedícite, mária et flúmina, Dómino.
Benedícite, cete, et ómnia, quæ movéntur in aquis, Dómino: * benedícite, omnes vólucres cæli, Dómino.
Benedícite, omnes béstiæ et pécora, Dómino: * benedícite, fílii hóminum, Dómino.
Benedícat Israël Dóminum: * laudet et superexáltet eum in sǽcula.
Benedícite, sacerdótes Dómini, Dómino: * benedícite, servi Dómini, Dómino.
Benedícite, spíritus, et ánimæ iustórum, Dómino: * benedícite, sancti, et húmiles corde, Dómino.
Benedícite, Ananía, Azaría, Mísaël, Dómino: * laudáte et superexaltáte eum in sǽcula.
Benedicámus Patrem et Fílium cum Sancto Spíritu: * laudémus et superexaltémus eum in sǽcula.
Benedíctus es, Dómine, in firmaménto cæli: * et laudábilis, et gloriósus, et superexaltátus in sǽcula.

PSALMUS CL

Laudáte Dóminum in sanctis eius: * laudáte eum in firmaménto virtútis eius.
Laudáte eum in virtútibus eius: * laudáte eum secúndum multitúdinem magnitúdinis eius.
Laudáte eum in sono tubæ: * laudáte eum in psaltério, et cíthara.
Laudáte eum in týmpano, et choro: * laudáte eum in chordis, et órgano.
Laudáte eum in cýmbalis benesonántibus: laudáte eum in cýmbalis iubilatiónis: * omnis spíritus laudet Dóminum.
Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. Trium puerorum cantemus hymnum: quem cantabant sancti in camino ignis, benedicentes Dominum. (T.P. Alleluia.)

Trium puerorum

Kyrie eleison. Christe eleison. Kyrie eleison.

Pater noster, qui es in cælis, sanctificétur nomen tuum: advéniat regnum tuum: fiat volúntas tua, sicut in cælo et in terra. Panem nostrum quotidiánum da nobis hódie: et dimítte nobis débita nostra, sicut et nos dimíttimus debitóribus nostris:

℣. Et ne nos indúcas in tentatiónem:
℞. Sed líbera nos a malo. Amen.

℣. Confiteántur tibi, Dómine, ómnia ópera tua.
℞. Et Sancti tui benedícant tibi.

℣. Exsultábunt Sancti in glória.
℞. Sed nómini tuo da glóriam.

℣. Dómine, exáudi oratiónem meam.
℞. Et clamor meus ad te véniat.

Oremus:
DEUS, qui tribus púeris mitigásti flammas ígnium: concéde propítius, ut nos fámulos tuos non exúrat flamma vitiórum.
ACTIONES nostras, quǽsumus Dómine, aspirándo prǽveni, et adiuvándo proséquere: ut cuncta nostra orátio et operátio a te semper incípiat, et per te coepta finiátur.
DA NOBIS, quǽsumus Dómine, vitiórum nostrórum flammas exstínguere; qui beato Lauréntio tribuísti tormentórum suórum incéndia superáre. Per Christum, Dóminum nostrum.
℞. AMEN.

ORATIO S. THOMÆ

GRATIAS tibi ago, Dómine sancte, Pater omnípotens, ætérne Deus, qui me peccatórem, indígnum fámulum tuum, nullis meis méritis, sed sola dignatióne misericórdiæ tuæ satiáre dignátus es pretióso Córpore et Sánguine Filii tui Dómini nostri Jesu Christi. Et precor, ut hæc sancta commúnio non sit mihi reátus ad pœnam, sed intercéssio salutáris ad véniam. Sit mihi armatúra fídei et scutum bonæ voluntátis. Sit vitiórum meórum evacuátio, concupiscéntiæ et libídinis exterminátio, caritátis et patiéntiæ, humilitátis et obœdiéntiæ, omniúmque virtútum augmentátio: contra insídias inimicórum ómnium, tam visibílium quam invisibílium, firma defénsio: mótuum meórum, tam carnálium quam spiritálium, perfécta quietátio: in te uno ac vero Deo firma adhǽsio; atque finis mei felix consummátio. Et precor te, ut ad illud ineffábile convívium me peccatórem perdúcere dignéris, ubi tu cum Fílio tuo et Spíritu Sancto Sanctis tuis es lux vera, satíetas plena, gáudium sempitérnum, jucúnditas consummáta et felícitas perfécta. Per eúndem Christum, Dóminum nostrum.
AMEN.

ORATIO S. BONAVENTURÆ
prosili

TRANSFIGE, dulcíssime Dómine Jesu, medúllas et víscera ánimæ meæ suavíssimo ac salubérrimo amóris tui vúlnere, vera serenáque et apostólica sanctíssima caritáte, ut lángueat et liquefíat ánima mea solo semper amóre et desidério tui; te concupíscat et defíciat in átria tua, cúpiat dissólvi et esse tecum. Da, ut ánima mea te esúriat, panem Angelórum, refectiónem animárum sanctárum, panem nostrum cotidiánum, supersubstantiálem, habéntem omnem dulcédinem et sapórem et omne delectaméntum suavitátis. Te, in quem desíderant Angeli prospícere, semper esúriat et comédat cor meum, et dulcédine sapóris tui repleántur víscera ánimæ meæ; te semper sítiat fontem vitæ, fontem sapiéntiæ et sciéntiæ, fontem ætérni lúminis, torréntem voluptátis, ubertátem domus Dei. Te semper ámbiat, te quærat, te invéniat, ad te tendat, ad te pervéniat, te meditétur, te loquátur, et ómnia operétur in laudem et glóriam nóminis tui, cum humilitáte et discretióne, cum dilectióne et delectatióne, cum facilitáte et afféctu, cum perseverántia usque in finem; ut tu sis solus semper spes mea, tota fidúcia mea, divítiæ meæ, delectátio mea, jucúnditas mea, gáudium meum, quies et tranquíllitas mea, pax mea, suávitas mea, odor meus, dulcédo mea, cibus meus, reféctio mea, refúgium meum, auxílium meum, sapiéntia mea, portio mea, posséssio mea, thesáurus meus, in quo fixa et firma et immobíliter semper sit radicáta mens mea et cor meum.
AMEN.

ASPIRATIONES AD SS. REDEMPTOREM
prosili

ANIMA CHRISTI, sanctífica me.
Corpus Christi, salva me.
Sanguis Christi, inébria me.
Aqua láteris Christi, lava me.
Pássio Christi, confórta me.
O bone Jesu, exáudi me.
Intra tua vúlnera abscónde me.
Ne permíttas me separári a te.
Ab hoste malígno defénde me.
In hora mortis meæ voca me.
Et jube me veníre ad te,
ut cum Sanctis tuis laudem te in sǽcula sæculórum.
AMEN.

RYTHMUS S. THOMÆ AQUINATIS
prosili

ADORO TE devóte, latens Déitas,
Quæ sub his figúris vere látitas:
Tibi se cor meum totum súbjicit,
Quia, te contémplans, totum déficit.

Visus, tactus, gustus in te fállitur,
Sed audítu solo tuto créditur:
Credo, quidquid dixit Dei Fílius,
Nil hoc verbo Veritátis vérius.

In Cruce latébat sola Déitas,
At hic latet simul et humánitas;
Ambo tamen credens atque cónfitens,
Peto, quod petívit latro pǽnitens.

Plagas, sicut Thomas, non intúeor,
Deum tamen meum te confíteor:
Fac me tibi semper magis credere,
In te spem habére, te dilígere.

O memoriále mortis Dómini,
Panis vivus, vitam præstans hómini,
Præsta meæ menti de te vívere,
Et te illi semper dulce sápere.

Pie pellicáne, Jesu Dómine,
Me immúndum munda tuo Sánguine,
Cujus una stilla salvum fácere
Totum mundum quit ab omni scélere.

Jesu, quem velátum nunc aspício,
Oro, fiat illud, quod tam sítio:
Ut, te reveláta cernens fácie,
Visu sim beátus tuæ glóriæ.
AMEN.

ORATIO CLEMENTIS XI
prosili

CREDO, DOMINE, sed credam fírmius;
spero, sed sperem secúrius;
amo, sed amem ardéntius;
dóleo, sed dóleam veheméntius.

Adóro te ut primum princípium;
desídero ut finem últimum;
laudo ut benefactórem perpétuum;
ínvoco ut defensórem propítium.

Tua me sapiéntia dírige,
iustítia cóntine,
cleméntia soláre,
poténtia prótege.

Offero tibi, Dómine, cogitánda, ut sint ad te;
dicénda, ut sint de te;
faciénda, ut sint secúndum te;
ferénda, ut sint propter te.

Volo quidquid vis,
volo quia vis,
volo quómodo vis,
volo quámdiu vis.

Oro, Dómine: intelléctum illúmines,
voluntátem inflámmes,
cor emúndes,
ánimam sanctífices.

Défleam prætéritas iniquitátes,
repéllam futúras tentatiónes,
córrigam vitiósas propensiónes,
éxcolam idóneas virtútes.

Tríbue mihi, bone Deus, amórem tui,
ódium mei,
zelum próximi,
contémptum mundi.

Stúdeam superióribus obœdíre,
inferióribus subveníre,
amícis consúlere,
inimícis párcere.

Vincam voluptátem austeritáte,
avarítiam largitáte,
iracúndiam lenitáte,
tepiditátem fervóre.

Redde me prudéntem in consíliis,
constántem in perículis,
patiéntem in advérsis,
húmilem in prósperis.

Fac, Dómine, ut sim in oratióne atténtus,
in épulis sóbrius,
in múnere sédulus,
in propósito firmus.

Curem habére innocéntiam interiórem,
modéstiam exteriórem,
conversatiónem exemplárem,
vitam regulárem.

Assídue invígilem natúræ domándæ,
grátiæ fovéndæ,
legi servándæ,
salúti promeréndæ.

Discam a te quam ténue quod terrénum,
quam grande quod divínum,
quam breve quod temporáneum,
quam durábile quod ætérnum.

Da, ut mortem prævéniam,
iudícium pertímeam,
inférnum effúgiam,
paradísum obtíneam.

Per Christum Dóminum nostrum.
AMEN.

OBLATIO SUI
prosili

SUSCIPE, Dómine, univérsam meam libertátem. Accipe memóriam, intelléctum atque voluntátem omnem. Quidquid hábeo vel possídeo, mihi largítus es: id tibi totum restítuo, ac tuæ prorsus voluntáti trado gubernándum. Amórem tui solum cum grátia tua mihi dones, et dives sum satis, nec aliud quidquam ultra posco.

ORATIO AD S. IOSEPH

VIRGINUM CUSTOS et pater, sancte Joseph, cujus fidéli custódiæ ipsa Innocéntia Christus Jesus et Virgo vírginum María commíssa fuit: te per hoc utrúmque caríssimum pignus Jesum et Maríam óbsecro et obtéstor, ut me, ab omni immundítia præservátum, mente incontamináta, puro corde et casto córpore Jesu et Maríæ semper fácias castíssime famulári.
AMEN.

ORATIO AD SANCTUM
IN CUIUS HONOREM MISSA CELEBRATA EST

SANCTE N., in cujus honórem incruéntum Córporis et Sánguinis Christi sacrifícium óbtuli, fac, tua poténti apud Deum intercessióne, ut, usu hujus mystérii, passiónis et mortis ejúsdem Christi Salvatóris nostri mérita cónsequar, ac, cum illíus frequentatióne, contínuo crescat meæ salútis efféctus
AMEN.

ORATIO AD D.N.I.C. CRUCIFIXUM

O bone Iesu!

EN EGO, o bone et dulcíssime Jesu, ante conspéctum tuum génibus me provólvo ac máximo ánimi ardóre te oro atque obtéstor, ut meum in cor vívidos fídei, spei et caritátis sensus, atque veram peccatórum meórum pæniténtiam, éaque emendándi firmíssimam voluntátem velis imprímere; dum magno ánimi afféctu et dolóre tua quinque vúlnera mecum ipse consídero ac mente contémplor, illud præ óculis habens, quod jam in ore ponébat tuo David Prophéta de te, o bone Jesu: Fodérunt manus meas et pedes meos; dinumeravérunt ómnia ossa mea.

Obsécro te, dulcíssime Dómine Jesu Christe, ut pássio tua sit mihi virtus, qua múniar, prótegar atque deféndar; vúlnera tua sint mihi cibus potúsque, quibus pascar, inébrier atque delécter; aspérsio Sánguinis tui sit mihi ablútio ómnium delictórum meórum; mors tua sit mihi vita indefíciens, Crux tua sit mihi glória sempitérna. In his sit mihi reféctio, exsultátio, sánitas et dulcédo cordis mei Qui vivis et regnas in sǽcula sæculórum.
AMEN.

ORATIO AD B. MARIAM VIRG.

O MARIA, Virgo et Mater sanctíssima, ecce, suscépi dilectíssimum Fílium tuum, quem immaculáto útero tuo concepísti, genuísti, lactásti, atque suávissimis ampléxibus strinxísti. Ecce, cujus aspéctu lætabáris et ómnibus delíciis replebáris, illum ipsum tibi humíliter et amánter repræsénto et óffero tuis bráchiis constringéndum, tuo corde amándum, sanctissimǽque Trinitáti in suprémum latríæ cultum, pro tui ipsíus honóre et glória et pro meis totiúsque mundi necessitátibus, offeréndum. Rogo ergo te, piíssima Mater, ímpetra mihi véniam ómnium peccatórum meórum, uberémque grátiam ipsi deínceps fidélius serviéndi, ac deníque grátiam finálem, ut eum tecum laudáre possim per ómnia sǽcula sæculórum.
AMEN.

U I O G Dceegee.org