BENEDICTIONES VARIÆ

ORDO AD FACIENDAM AQUAM BENEDICTAM
Titulus VIII Caput II

1. Diebus Dominicis, et quandocumque opus sit, præparato sale et aqua munda benedicenda in ecclesia, vel in sacristia, Sacerdos, superpelliceo et stola violacea indutus, primo dicit:
℣. Adjutórium nostrum in nómine Dómini.
℞. Qui fecit cælum et terram.
2. Deinde absolute incipit exorcismum salis:
Exorcízo te, creatúra salis, per Deum + vivum, per Deum + verum, per Deum + sanctum, per Deum, qui te per Eliséum Prophétam in aquam mitti jussit, ut sanarétur sterílitas aquæ: ut efficiáris sal exorcizátum in salútem credéntium; et sis ómnibus suméntibus te sánitas animæ et córporis; et effúgiat, atque discédat a loco, in quo aspérsum fúeris, omnis phantásia, et nequítia, vel versútia diabólicæ fraudis, omnísque Spíritus immúndus, adjurátus per eum, qui ventúrus est judicáre vivos et mórtuos, et sǽculum per ignem.
℞. Amen.
Orémus. Imménsam cleméntiam tuam, omnípotens ætérne Deus, humíliter implorámus, ut hanc creatúram salis, quam in usum géneris humáni tribuísti, bene + dícere et sancti + ficáre tua pietáte dignéris:ut sit ómnibus suméntibus salus mends et córporis; et quidquid ex eo tactum vel respérsum fúerit, cáreat omni immundítia, omníque impugnatióne spiritális nequítiæ. Per Dóminum nostrum Jesum Christum Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.
℞. Amen.
Exorcismus aquæ et dicitur absolute:
Exorcízo te, creatúra aquæ, in nómine Dei + Patris omnipoténtis, et in nómine Jesu + Christi Fílii ejus Dómini nostri, et in virtúte Spíritus + Sancti: ut fias aqua exorcizáta ad effugándam omnem potestátem inimíci, et ipsum inimícum eradicáre et explantáre váleas cum ángelis suis apostáticis, per virtútem ejúsdem Dómini nostri Jesu Christi:qui ventúrus est judicáre vivos et mórtuos, et sǽculum per ignem.
℞. Amen.
Orémus. Deus, qui ad salútem humáni géneris,máxima quæque sacraménta in aquárum substántia condidísti: adésto propítius invocatiónibus nostris, et eleménto huic multímodis purificatiónibus præparáto, virtútem tuæ bene + dictiónis infúnde:ut creatúra tua, mystériis tuis sérviens, ad abigéndos dǽmones,morbósque pelléndos, divínæ grátiæ sumat efféctum; ut quidquid in domibus,vel in locis fidélium,hæc unda respérserit, cáreat oroni immundítia, liberétur a noxa: non illic resídeat spíritus péstilens, non aura corrúmpens: discédant omnes insídiæ laténtis inimíci;et si quid est, quod aut incolumitáti habitántium invidet, aut quiéti, aspersióne hujus aquæ effúgiat: ut salúbritas, per invocatiónem sancti tui nóminis expetíta, ab ómnibus sit impugnatiónibus defénsa. Per Dóminum nostrum Jesum Christum Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti Deus,per ómnia sǽcula sæculórum.
℞. Amen.
3. Hic ter mittat sal in aquam in modum crucis, dicendo semel:
Commixtio salis et aquæ páriter fiat, in nómine Pa + tris, et Fí + lii, et Spíritus + Sancti.
℞. Amen.
℣. Dóminus vobíscum.
℞. Et cum spíritu tuo.
Orémus. Deus, invíctæ virtútis auctor, et insuperábilis impérii Rex, ac semper magníficus triumphátor: qui advérsæ dominatiónis vires réprimis: qui inimíci rugiéntis sævítiam súperas: qui hostíles nequítias poténter expúgnas; te, Dómine, treméntes et súpplices deprecémur, ac pétimus: ut hanc creatúram salis et aquæ dignánter aspícias, benígnus illústres, pietátis tuæ rore sanctífices; ut, ubicúmque fúerit aspérsa, per invocatiónem sancti nóminis tui, omnis infestátio immúndi spíritus abigátur: terrórque venenósi serpéntis procul pellátur:et præséntia Sancti Spíritus nobis, misericórdiam tuam poscéntibus, ubíque adésse dignétur. Per Dóminum nostrum Jesum Christum Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte ejúsdem Spíritus Sancti Deus, per ómnia sǽcula sæculórum
℞. Amen.
4. Post benedictionem aquæ, Sacerdos Dominicis diebus, antequam incipiat Missam, aspergit Altare, deinde se, et Ministros, ac populum, prout in Missali præscribitur, et in appendice hujus Ritualis habetur.
5. Christifideles autem possunt de ista aqua benedicta in vasculis suis accipere, et secum deferre ad aspergendos ægros, domos, agros, vineas, et alia, et ad eam habendam in cubiculis suis, ut ea quotidie et sæpius aspergi possint.

BENEDICTIO CANDELARUM
Titulus VIII caput III

℣. Adjutórium nostrum in nómine Dómini.
℞. Qui fecit cælum et terram.
℣. Dóminus vobíscum.
℞. Et cum spíritu tuo.
Orémus. Dómine Jesu Christe, Fili Dei vivi, béne + dic candélas istas supplicatiónibus nostris: infúnde eis, Dómine, per virtútem sanctæ Cru + cis, benedictiónem cæléstem, qui eas ad repelléndas ténebras humáno géneri tribuísti; talémque benedictiónem signáculo sanctæ Cru + cis accípiant, ut quibuscúmque locis accénsæ, sive positæ fúerint, discédant princípes tenebrárum, et contremíscant, et fúgiant pávidi cum ómnibus minístris suis ab habitatiónibus illis, nec præsúmant ámplius inquietáre, aut molestáre serviéntes tibi omnipoténti Deo: Qui vivis et regnas in sǽcula sæculórum.
℞. Amen.
Et aspergantur aqua benedicta.

SOLEMNIS BENEDICTIO CRUCIS
Titulus VIII Caput XXIV

1. Si Cruces, publicæ venerationi expositæ, solemniter benedicantur, hæc benedictio Ordinario reservatur qui tamen potest eam cuilibet Sacerdoti committere.
Privatim autem hæc benedictio a quolibet Sacerdote fieri potest sine ulla Ordinarii licentia.

℣. Adjutórium nostrum in nómine Dómini.
℞. Qui fecit cælum et terram.
℣. Dóminus vobíscum.
℞. Et cum spíritu tuo.
Orémus. Rogámus te, Dómine sancte. Pater omnípotens, ætérne Deus: ut dignéris bene + dícere hoc signum Crucis, ut sit remédium salutáre géneri humáno; sit solíditas fídei, proféctus bonórum óperum, redémptio animárum; sit solámen, et protéctio, ac tutéla contra sæva jácula inimicórum. Per Christum Dóminum nostrum.
℞. Amen.
Orémus. Béne + dic, Dómine Jesu Christe, hanc Crucem, per quam eripuísti mundum a potestáte dǽmonum, et superásti passióne tua suggestórem peccáti, qui gaudébat in prævaricatióne primi hóminis per ligni vétiti sumptiónem.
Hic aspergatur aqua benedicta.
Sanctificétur hoc signum Crucis in nómine Pa + tris, et Fí + lii, et Spíritus + Sancti; ut orántes, inclinantésque se propter Dóminum ante istam Crucem, invéniant córporis et ánimæ sanitátem. Per eúmdem Christum Dóminum nostrum.
℞. Amen.
2. Postea Sacerdos ante Crucem genuflexus ipsam devote adorat, et osculatur, et idem faciunt quicumque voluerint.

SOLEMNIS BENEDICTIO IMAGINIS
Jesu Christi Domini nostri
vel B. Mariae Virginis vel alius Sancti
Titulus VIII Caput XXV

Si Imagines, publicse venerationi expositæ, solemniter benedicantur, hæc benedictio Ordinario reservatur, qui tamen potest eam cuilibet Sacerdoti committere. Privatim autem hæc benedictio a quolibet Sacerdote fieri potest sine ulla Ordinarii licentia.
℣. Adjutórium nostrum in nómine Dómini.
℞. Qui fecit cælum et terram.
℣. Dóminus vobíscum.
℞. Et cum spíritu tuo.
Orémus. Omnípotens sempitérne Deus, qui Sanctórum tuórum imágines (sive effigies) sculpi aut pingi non réprobas, ut quóties illas óculis córporis intuémur tóties eórum actus et sanctitátem ad imitándum memóriæ óculis meditémur : hanc quǽsumus, imáginem (seu sculptúram) in honórem et memóriam Unigéniti Fílii tui Dómini nostri Jesus Christi (vel beatíssimæ Vírginis Maríæ, matris Dómini nostri Jesu Christi, vel beáti N., Apóstoli tui, vel Mártyris, vel Pontíficis, vel Confessóris, vel beátæ N., Vírginis, vel Mártyris) adaptátam, bene + dícere, et sancti + ficáre dignéris: et præsta ut quicúmque coram illa Unigénitum Fílum tuum (vel beátissimum Vírginem, vel gloriosum Apostolum, vel Mártyrem, vel Pontíficem, vel Confessórem tuum, vel gloriósam Vírginem, vel Mártyrem) suppliciter cólere et honoráre studúerit, illíus méritis et obténtu a te grátiam in præsenti et ætérnam glóriam obtineat in futáram. Per (eúmdem) Christum Dóminum nostrum.
℞. Amen.
Et aspergatur aqua benedicta.

BENEDICTIO AD OMNIA
Appendix, LXXII

Hæc benedictionis formula adhiberi potest a quovis Sacerdote pro omnibus rebus, quarum specialis benedictio in Rituali Romano non habeatur.
℣. Adjutórium nostrum in nómine Dómini.
℞. Qui fecit cælum et terram.
℣. Dóminus vobíscum.
℞. Et cum spíritu tuo.
Orémus. Deus, cujus verbo sanctificántur omnia, bene + dictiónem tuam effúnde super creatúram istam (creatúras istas): et præsta, ut,quisquis ea (eis) secúndum legem et voluntátem tuam cum gratiárum actióne usus fúerit, per invocatiónem sanctíssimi nóminis tui, córporis sanitátem et ánimæ tutélam, te auctóre, percípiat. Per Christum Dóminum nostrum.
℞. Amen.
Et aspergatur (vel aspergantur) aqua benedicta.

BENEDICTIO NUMISMATUM S. BENEDICTI
Propria Ordinis S. Benedicti
Appendix, Benedictiones... Indultum habentibus, XXXI

Sacerdos benedicturus nusmismata sancti Benedicti, dicit:
℣. Adjutórium nostrum in nómine Dómini.
℞. Qui fecit cælum et terram.
Exorcízo vos, numísmata, per Deum + Patrem omnipoténtem, qui fecit cælum et terram, mare et ómnia, quæ in eis sunt. Omnis virtus adversárii, omnis exércitus diáboli, et omnis incúrsus, omne phantásma sátanæ, eradicáre et effugáre, ab his numismátibus: ut fiant ómnibus qui eis usúri sunt, salus mentis et córporis: in nómine Pa + tris omnipotentis, et Jesu + Christi Fílii ejus, Dómini nostri, et Spíritus + Sancti Parácliti, et in caritáte ejúsdem Dómini nostri Jesu Christi, qui ventúrus est judicáre vivos et mórtuos, et sǽculum per ignem.
R.Amen.
Kýrie, eléison. Christe, eléison. Kýrie,eléison.
Pater noster secreto usque ad
℣. Et ne nos indúcas in tentatiónem.
℞. Sed líbera nos a malo.
℣. Salvos fac servos tuos.
℞. Deus meus, sperántes in te.
℣. Esto nobis, Dómine, turris fortitúdinís.
℞. A fácie inimíci.
℣. Dóminus virtútem pópulo suo dabit.
℞. Dóminus benedícet pópulum suum in pace.
℣. Mitte nobis, Dómine,auxílium de sancto.
℞. Et de Sion tuére nos.
℣. Dómine, exáudi oratiónem meam.
℞. Et clamor meus ad te veniat.
℣. Dóminus vobíscum.
℞. Et cum spíritu tuo.
Orémus. Deus omnípotens, bonórum ómnium largítor, súpplices te rogámus, ut per intercessiónem Sancti Benedícti, his sacris numismátibus, lítteris ac charactéribus a te designátis, tuam bene + dictiónem infúndas: ut omnes, qui ea gestáverint ac bonis opéribus inténti fúerint, sanitátem mentis et córporis, et grátiam sanctificatiónis, atque indulgéntias (nobis) concéssas cónsequi mereántur; omnésque diáboli insídias et fraudes, per auxílium misericórdiæ tuæ, effúgere váleant, et in conspéctu tuo sancti et immaculáti appáreant. Per Dóminum.
℞. Amen.
Orémus. Dómine Jesu Christe, quio voluísti pro totíus mundi redemptióne de Vírgine nasci, circumcídi, a Judǽis reprobári, Judæ ósculo tradi, vínculis alligári, spinis coronári, clavis perforári, inter latrónes crucifígi, láncea vulnerári, et tandem in Cruce mori: per hanc tuam sanctíssimam passiónem humíliter exóro; ut omnes diabólicas insídias et fraudes expéllas ab eo, qui nomen sanctum tuum, his lítteris ac charactéribus a te designátis, devóte invocáverit, et eum ad salútis portum perdúcere dignéris: Qui vivis et regnas in sǽcula sæculórum.
℞. Amen.
Deinde Sacerdos aspergit numismata aqua benedicta

FORMULA BREVIOR BENEDICENDI NUMISMATA S. BENEDICTI
Propria ejusdem Ordinis
Appendix, Benedictiones... Indultum habentibus, XXXI

℣. Adjutórium nostrum in nómine Dómini.
℞. Qui fecit cælum et terram.
Exorcizo vos, numismata, etc., ut supra, usque ad Kýrie, eléison exclusive.
℣. Dómine, exáudi oratiónem meam.
℞. Et clamor meus ad te véniat.
℣. Dóminus vobíscum.
℞. Et cum spíritu tuo.
Orémus. Deus omnípotens, bonórum ómnium largítor, súpplices te rogámus, ut per interessiónem sancti Benedícti his sacris numismátibus tuam bene + dictiónem infúndas, ut omnes qui ea gestáverint ac bonis opéribus inténti fúerint, sanitátem mentis et córporis, et grátiam sanctificatiónis atque indulgéntias (nobis) concéssas cónsequi mereántur, omésque diáboli insídias et fraudes, per auxí- lium misericórdiæ tuæ, stúdeant devitáre et in conspéctu tuo sancti et immaculáti váleant apparére. Per Christum Dóminum nostrum.
℞. Amen.
Et aspergantor aqua benedicta.

BENEDICTIO CORONARUM
SACRATISSIMI ROSARII B.M.V.

Propria Ordinis Prædictorum
Appendix, Benedictiones... Indultum habentibus, XXXV

℣. Adjutórium nostrum in nómine Dómini.
℞. Qui fecit cælum et terram.
℣. Dóminus vobíscum.
℞. Et cum spíritu tuo.
Orémus. Omnípotens et miséricors Deus, qui propter exímiam caritátem tuam, qua dilexísti nos, Fílium tuum unigénitum, Dóminum nostrum Jesum Christum, de cælis in terram descéndere, et de beatíssimæ Vírginis Maríæ Dóminæ nostræ utero sacratíssimo, Angelo nunciánte, carnem suscípere, crucémque ac mortem subíre, et tértia die glorióse a mórtuis resúrgere voluísti, ut nos eríperes de potestáte diáboli: obsecrámus imménsam cleméntiam tuam; ut hæc signa Rosárii, in honórem et laudem ejúsdem Genetrícis Fílii tui ab Ecclésia tua fidéli dicáta, bene + dícas, et sanctí + fices, eísque tantam infúndas virtútem Spíritus + Sancti, ut, a quicúmque horum quódlibet secum portáverit, atque in domo sua reverénter tenúerit, et in eis ad te, secúndum hujus sanctæ Societátis institúta, divína contemplándo mystéria devóte oráverit, salúbri et perseveránti devotióne abúndet, sitque consors et párticeps ómnium gratiárium, privilegiórum, et indulgentiárum, quæ eídem Societáti per Sanctam Sedem Apostólicam concéssa fúerunt, ab omni hoste visíbili et invisíbili semper et ubíque in hoc sǽculo liberétur, et in éxitu suo ab ipsa beatíssima Vírgine María Dei Genitríci tibi plenus bonis opéribus præsentári mereátur. Per eúmdem Dóminum...in unitáte ejúsdem Spíritus.
℞. Amen.
Et aspergantur aqua benedicta.

FORMULA BREVIOR BENEDICENDI CORONAM SACRATISSIMI ROSARII B. M. V. Propria ejusdem Ordinis
Appendix, Benedictiones... Indultum habentibus, XXXVI

Ad laudem et glóriam Deiparæ Vírginis Maríæ, in memóriam mysteriórum vitæ, mortis et resurrectiónis ejúsdem Dómini nostri Jesu Christi, bene + dicátur et sancti + ficétur hæc sacratíssimi Rosárii coróna: in nómine Patris, et Fílii, + et Spíritus Sancti
℞. Amen.

ORATIO ANTE SUSCEPTIONEM ITINERIS
Raccolta

In viam pacis dírige nos, Dómine.
Collaudámus venerántes
Omnes cæli príncipes,
Sed præcípue fidélem
Médicum et cómitem
Raphaélem in virtúte
Alligantem dǽmonem.
℣. Angelis suis Deus mandávit de te.
℞. Ut custódiant te in ómnibus viis tuis.
Oremus. Deus qui beátum Raphaélem Archángelum Tobíæ fámulo tuo cómitem dedísti in via: concéde nobis fámulis tuis ut eiúsdem semper protegámur custódia et muniámur auxílio. Per Christum Dóminum nostrum. Amen.
Procedamus in Pace. In nómine Dómini. Amen.
Trahe me post te, sancta Mater. Amen.

U I O G Dceegee.org